Epistola Canonica B. Jacobi*

Caput 1: Versus 10

Dives autem.Divitem vocat eum qui totam spem in divitiis ponit; non nocet habere divitias, sed amare.Dives autem glorietur.Ironice. Quasi: Non debet gloriari in sua gloria qua superbit et alios opprimit, quia finienda est et humilianda in inferno. Vel,Glorietur in humilitate sua,id est, non in superbia, sed humiliet se subserviendo aliis de divitiis.Quoniam sicut flos feni.Justus ut palma floret, injustus ut fenum: quia ille manet, hic cito transit. Flos justi spes quae fructum exspectat, radix justi charitas quae immobilis manet; mali radix cupiditas, flos delectatio temporalium.
(* Traductions européennes)